3.02.2004

What does it mean, "My kingdom is not of this world"?

Dante sounds so contemporary:

3. Forma autem Ecclesie nichil aliud est quam vita Cristi, tam in dictis quam in factis comprehensa : vita enim ipsius ydea fuit et exemplar militantis Ecclesie, presertim pastorum, maxime summi, cuius est pascere agnos et oves. 4. Unde ipse in Iohanne formam sue vite relinquens "Exemplum" inquit "dedi vobis, ut quemadmodum ego feci vobis, ita et vos faciatis"; et spetialiter ad Petrum, postquam pastoris offitium sibi commisit, ut in eodem habemus, "Petre", inquit "sequere me". 5. Sed Cristus huiusmodi regimen coram Pilato abnegavit: "Regnum" inquit" meum non est de hoc mundo; si ex hoc mundo esset regnum meum, ministri mei utique decertarent ut non traderer Iudeis; nunc autem regnum meum non est hinc". 6. Quod non sic intelligendum est ac si Cristus, qui Deus est, non sit dominus regni huius; cum Psalmista dicat "quoniam ipsius est mare, et ipse fecit illud, et aridam fundaverunt manus eius"; sed quia, ut exemplar Ecclesie, regni huius curam non habebat.

De Monarcha
, 3.14.

Although I am quite familiar with the ecclesiastical property and hierocratic debates of the 13th and 14th centuries, I read this today and was a little taken aback by just current it sounds.

No comments: